Parallelansicht des Dekrets

Zur Anzeige der Transkription bitte mit dem Cursor über das Bild fahren.
Hier steht eine kurze Bildunterschrift zu oben abgebildetem Foto
Duplicatum
Decretum suppressionis
Ecclesiae Cathedralis Frisingensis
Franciscus Serra ex Ducibus Cassani
Dei, et Apostolicae Sedis Gratia
Archiepiscopus Nicaeensis
SSmi Dni Nostri Pii Divina Providentia Papae VII.
Praelatus Domesticus, et Pontificio Solio Assistens
Apud Serenissimum Regem Bavariae
Nuntius Apostolicus Ordinarius
Et ab eodem SSmo Dno Nro ad infrascripta specialiter delegatus
Cum Nobis modo constiterit opportune jam provisum fuisse, antiquam Cathe-
dralem Ecclesiam Frisingensem de congruis redditibus necessariis ad
servandam eam perpetuis futuris temporibus, et ad divinum cul-
tum decenter peragendum, atque ad animarum curam in ea
exercendam, Nos utentes facultatibus a SSmo Dno Nro Pio Papa
Septimo per Literas Apostolicas sub plumbo Romae datas Kalendis###FBR
Aprilis An. 1818. quarum initium „Dei ac Domini Nostri“
Nobis tributis, praevia suppressione Cathedralitatis eamdem [!] Eccle-
siam sub Titulo Sancti Corbiniani ad statum simplicis Ecclesiae
parochialis Apostolica delegata auctoritate redigimus, cum hoc
tamen, quod congrua dotatione in perpetuum provisa remaneat, quod-
que in ea cura animarum parochianorum exerceri, et divinus
cultus peragi continuo debet juxta praescriptum in praefatis
Apostolicis literis. Datum Monachii ex Aedibus Nostrae Residen-
tiae die 27. Octobris 1821.
F. Archiepus Nicaeae N[untius]. Ap[ostolicus].
C. Antonius Fava, Auditor [?] N[untiaturae]. Ap[ostolicae].