Parallelansicht des Dekrets

Zur Anzeige der Transkription bitte mit dem Cursor über das Bild fahren.
Hier steht eine kurze Bildunterschrift zu oben abgebildetem Foto
Duplicatum
Decretum executorium
Dismembrationis partis Bavariae
Dioecesis Salisburgensis Dioecesibus
Monacensi et Frisingensi, nec non
Passaviensi attributae.
Nos Franciscus Serra ex Ducibus Cassani
Dei, et Apostolicae Sedis Gratia
Archiepiscopus Nicaenus
SSmi Dni Nostri Pii Divina Providentia Papae VII
Praelatus Domesticus, et Pontificio Solio Assistens
Apud Serenissimum Regem Bavariae
Nuntius Apostolicus Ordinarius
Et ab eodem SSmo Dno Dno Nro ad infrascripta specialiter delegatus
Peracta nova in Regno Bavariae Ecclesiarum Archiepiscopalium, et Episcopalium
erectione, ac nova uniuscujusque opportuna circumscriptione, ratio postulat,
ut quilibet Ordinarius in sua Dioecesi noviter erecta, et circumscripta libe-
ram et plenam exerceat jurisdictionem, et omnia quoque in promptu
habeat, quae ad expiditiorem [!] propriae Dioecesis administrationem conducere
possant [!]. Attentis igitur dismembrationibus et unionibus per Apostolicas
literas sub datum [!] Romae Kalendis Aprilis An. 1818. incipientes „Dei ac
Domini Nri“ respective factis, aliisque ordinationibus in eisdem contentis
quas et nos utpote earum executores deputati plenum effectum habere volu-
mus, ac facultatibus utentes a Smo Dno Nro Pio PP. VII. Nobis
tributis praesentis Decreti vigore mandamus Ordinario Dioecesis Salisbur-
gensis, ut ab omni imposterum jurisdictionis ordinariae cujuscumque
generis actu exercendo supra Bavaricam partem Salisburgensis Dioecesis
Dioecesibus Monacensi et Frisingensi, nec non Passaviensi modo adjunctam
quam hactenus exercuit, quamque nunc penitus cessasse declaramus, de
omnino abstineat. Mandamus insuper Dno Cancellario antiquae Curiae
Archiepiscopalis Salisburgensis ut omnia et singula documenta respi-
cientia paroecias seu loca partis Bavaricae Ecclesiae Salisburgensis