Transkription der notariellen Abschrift der päpstlichen Verleihungsurkunde

In Nomine Domini Amen
Cunctis ubique pateat quod anno a na[tivi]tate Domini nostri
Jesu Xpti MDCCCXVIII. Die vero XXIX. Mensis Septembris Ponti-
ficatus autem SSmi D[omi]ni nostri Pii PP. VII. Anno eius Decimonono
Ego officialis publicus deputatus vidi et legi quasdam Litteras Apostoli-
cas sub Plumbo expeditas tenoris sequentis videlicet „Pius Episcopus
Servus Servorum Dei Dilecto Filio Lothario Anselmo ex
Liberis Baronibus de Gebsattel Electo Mona-
cen[si] simulque Frisingen[si] nuncupando Salutem et Ap[osto]licam Be-
nedictionem. Cum Nos hodie Metropolitane Ecclesie Monacen[si] ex
translata Monachium Episcopali Sede Frisingen[si] illiusque suppres-
sa Ecclesia retento tamen titulo Frisingen[si] nuper a Nobis Ap[ostoli]ca Au-
ctoritate erecte Et a primeva illius Erectione p[raefa]ta Pastoris solatio desti-
tute de Persona Tua Nobis et Ven[erabi]libus Fratribus Nostris Sancte Roma-
ne Eccl[es]ie Cardinalibus ob Tuorum exigentiam meritorum accepta de
Fratrum eorumdem Consilio Ap[osto]lica Auctoritate providerimus prefi-
ciendo Te Illi in Archiep[iscop]um Monacen[sem] simulque Frisingen[sem] nuncu-
pandum et Pastorem prout in Nostris inde confectis Litteris plenius con-
tinetur. Ac postmodum Pallium Insigne videlicet Plenitudinem [!; richtig: Plenitudinis]
Pontificalis officii ex parte Tua fuerit etiam hodie [a] Nobis per Dilectum
Filium Hieronymum Bontadosi Nostre Consistorialis Aule Advo-
catum cum ea qua decuit reverentia postulatum Nos supplica-
tionibus Tuis annuentes Pallium Ipsum de corpore B[ea]ti petri sum-
ptum per Ven[erabi]lem etiam Fratrem N[ost]rum Franciscum Serra-Cassa-
no Archiep[iscop]um Nicen[um] ac Nostrum ac Sedis Ap[osto]lice nuncium in civi-
tate Monachii commorantem Tibi assignandum per Dilectum
etiam Filium Antonium Bavari Presbyterum Romanum nun-
cium Tuum duximus destinandum ut idem Franciscus Archiep[iscop]us
et Nuncius Illud Tibi sub infra[scri]pta Forma assignet et a Te Nostro
et Romane Eccl[es]ie nomine sub alia etiam P[raese]ntibus inserta forma
Fidelitatis debite solitum recipiat Iuramentum. Tu autem Pallio
eodem sic intra d[ic]tam Metrop[olita]nam Eccl[es]iam Tuam Monacen[sem] illis
diebus dumtaxat uteris qui expressi in ipsius Ecclesie Monacen[sis] Pri-
vilegiis continentur. Ut igitur signum non discrepet a signato

[Seite 2:]
sed quod geris exterius interius serves in Mente Circumspectionem Tuam
monemus et hortamur attente quatentus humilitatem et Iustitiam
dante Domino qui dat premia et munera elargitur observare stu-
deas que servant et promovent servatorem ac eamdem Metro-
politanam Ecclesiam Monacen[sem] sponsam Tuam cures sollicte au-
ctore Domino spiritualiter et temporaliter augumentare [!]. Quocir-
ca eidem Francisco Archiep[iscop]o et Nuncio per Ap[osto]lica scripta manda-
mus quatenus Ipse dictum Pallium juxta eamdem subsequentem
formam Tibi curet assignandum et a Te Nostro et Romane Eccle-
sie nomine prefato sub reliqua forma hujusmodi Fidelitatis de-
bite solitum recipiat Iuramentum eiusque sic a Te prestiti Iura-
menti formam Nobis de verbo ad verbum per Tuas patentes Litteras
Tuo sigillo munitas per proprium Nuncium quantocitius desti-
nare procures. Forma autem qua d[ic]tus Franciscus Archiepiscopus
et Nuncius in assignando Tibi d[ic]to Pallio utetur hec est: ‚Ad
honorem Omnipotentis Dei ac B[ea]te Virginis ac B[ea]torum
Apostolorum Petri et Pauli et D[omi]ni nostri D[omi]ni Pii Pape Septimi
et Sancte Romane Ecclesie necnon Monacen[sis] Eccl[es]ie Tibi com-
misse tradimus Tibi Pallium de corpore B[ea]ti Petri sumptum
Plenitudinem [!] videlicet Pontificalis Officii ut Eo utaris intra Ec-
clesiam Tuam certis diebus qui exprimuntur in Privilegiis Ei
ab Ap[osto]lica Sede concessis.‘ Forma vero Iuramenti quod presta-
bis talis est: ‚Ego Lotharius Anselmus ex Liberis Baronibus de
Gebsattel Archiep[iscop]us Monacen[sis] simulque Frisingen[sis] nuncupan-
dus ab hac hora in antea fidelis et obediens ero Beato Petro San-
cteque Ap[osto]lice Romane Ecclesie et D[omi]no N[ost]ro Pio Pape Septi-
mo suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consi-
lio aut consensu vel facto ut vitam perdant aut membrum seu
capiantur mala captione. Consilium vero quod mihi creditu-
ri sunt per se aut nuncios seu litteras ad eorum damnum me
sciente nemini pandam. Papatum Romanum et Regalia San-
cti Petri aujutor eis ero ad retinendum et defendendum contra
omnem. Legatum Ap[osto]lice Sedis in eundo et redeun-

[Seite 3:]
do honorifice tractabo et in suis necessitatibus adjuvabo. Vocatus ad
Synodum veniam nisi prepeditus fuero canonica prepeditione. Apos-
tolorum Limina singulis quadrienniis visitabo aut per me aut per
meum nuncium nisi Ap[osto]lica absolvar licentia. Possessiones vero ad
Mensam mei Archiepiscopatus pertinentes non vendam neque donabo
neque impignorabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alie-
nabo inconsulto Romano Pontifice et Constitutionem super pro-
hibitione Investiturarum Bonorum Iurisdictionalium de Anno Do-
mini Millesimo sexcentesimo vigesimo quinto editam servabo. Sic
me Deus adjuvet et hec Sancta Evangelia.‘ Datum Rome a-
pud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominice
Millesimo Octingentesimo Decimooctavo Octavo Kalendas Junii
Pontificatus Nostri Anno Decimonono.“ Loco + Plumbi – Super
quibus Ego Notarius Ap[osto]licus p[rase]ns Transumptum confeci p[raese]ntibus D.D.
Marcello et Vincentio Stambrini testibus.
Concordat cum Orig[ina]li F[ranciscus]. Isola Off[icial]is Dep[utat]us coad[iutor].
A[lexander]. Card[inalis]. Prod[atarius].
Ita est Carolus Battaglia
Not[ari]us Apost[olicus]
Lotharius Anselmus Archiepiscopus Monachii
et Frisingae